Latin
3.1 to 3.9
Petrus Diaconus, De Incarnatione Et Gratia 3.1-9
Unproofread scanNot analysed yet
Beatam vero virginem Mariam non propter dignitatem hominis illius qui ex ipsa natus est (quem gratia et non natura Deum quidam impie prædicare non metuunt), sed proprie ct secundum veritatem credimus Θεοτόϰον, id est Dei genitricem, eo quod peperit vere et proprie Deum Verbum incarnatum, et hominem factum, atque essentialitcr sive naturaliter carni unitum. Propterea etiam essentialem, sive naturalem factam naturarum unitionem omnimodis confitemur; n< sicut illi, qui tanquam in propheta, ita in Christo b Deum Verbum inoperasse contendunt. Quos redarguit beatus Gregorius, Nazianzenus ad Clidonium, dicens: c Si quis sicut in propheta secundum gratiam dicit inoperasse Deum Verbum, et non esseniialiter factam confitetur unitionem, sit vacuus melioris inoperationis, magis autem plenus sit detenoris. »Nec sicut illi qui secundum illustrationem, aut dilectionem aut affectionem, personalem vel subsistentialem, sive secundum auctoritatem, aut potentiam, aut aequalitatem honoris, unitionem tentant astruere naturarum. Quos paulo superius memoratus beatus Cyrillus anathematizat dicens contra Nestonum c: «Si quis in uno Christo dividit substantias post unitionem, sola eas societate connectens secundum dignitatem, auctoritatem aut potentiam, et non magis conjunctionem quae est secundum unitatem naturalem, anathema sit. >Deus enim Verbum, non nomine vacuo, non particula sui, sed natura Deus tantos, quantus et Pater est, aequalis per omnia Patri, praeter hoc tantummodo quod ille Pater est, iste Filius, naturæ se humanæ uniens, factus est homo. Hinc etiam a sanctis Patribus adunatione ex divinitate et humanitate Christus Dominus noster compositus prædicatur. Quod nolens Paulus Samosatenus confiteri, damnatus est ab Antiocbeuo concilio, Malchione presbytero ejusdem Antiochenae Ecclesiæ, viro per omnia eruditissimo, et ab universis sacerdotibus qui contra eumdum Paulum convenerant tunc electo, qui summum disputationis certamen a concilio memorato suscipiens, ita eumdem hæreticum inier caetera redarguit, dicens;