Latin
Chapter 4
Petrus Diaconus, De Incarnatione Et Gratia 4
Unproofread scanNot analysed yet
Hae de causa Trinitatis etiam post Incarnationis mysterium Trinitas mansit. quia idem Deus Verbum, etiam cum propria carne unus est ex Trinitate: non quod caro ejus sit de substantia Trinitatis, sed quia caro Dei Verbi est, qui est unus ex Trinitate. Ipse enim omnino, et non alius ascendit in cœlum, qui descendit de cœlo, Filius hominis qui est in cœlo (Joan. III, 13). Quapropter et Deum Verbum passum carne, et crucilixum carne, et sepultum carne secundum beatum Cyrillum profitemur dicentem: c Si quis non confitetur Deum Verbum passum carne, crucifixum carne, et motlem carne gustasse, factumque primogenitum ex mortuis, secundum quod est vita, et vivificator tanquam Deus, anathema sit. »Similiter etiam hominem Christum cimus Verbum secundum illud beati.' oannis: Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostræ tractaverunt de Verbo vitæ (/Joan. I, 1). Neque enim Verbum secundum deitatis suæ naturam tractari potuit manibus humanis, nisi fieret homo. Est etiam procul dubio puer ille, quem beata Virgo genuit, quem pannis involvit, quem in præsepio collocavit, quem octavo die circumcidit, quem Simeon vir justus propriis amplexatus est gremiis, quem subjectum parentibus evangel stæ referunt (Luc. II, 51) quem profecisse ætate et sapientia protestantur, natura Deus, per qu m facta sunt omnia visibilia et invisibilia, unigenitus et primogenilus, in quo omnia constant, secundum apostolum Paulum (Col. I, 16). Et hoc ipsum claris vocibus etiam Isaias propheta protestalur dicens: Puer natus est:. obis, et Filius datus est nobis, cujus potestas in humero cjus, et vocabitur magni consilii angelus, admirabilis, consiliarius, Deus fortis, dominator, pater futuri sæculi, princeps pacis (Isai. IX, 6). Et idcirco acquiescendum illis nullatenus credimus, qui puero illi Deum fortem unitum asserunt, nec Deum fortem ipsum esse pnernm credunt, præsertim cum non alterius cujuslibet, sed ejus omnino thronum, qui de Spiritu sancto et Maria Virgine natus est, atque in Jordane a Joanne, ut aquas sanctificaret, baptizatus est, in sæculum saeculi Psalmista testetur, dicens: Thronus tuus Deus in sæculum sæculi; virga æquitatis, virga regni tui. Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem; propterea unxit te Deus tuus oleo exsultationis præ participibus tuis. Quomodo autem ungi poterat Deus, cujus thronus esi in sæculum sæculi, uisi fieret homo?