# De Incarnatione Et Gratia 7

Petrus Diaconus, De Incarnatione Et Gratia, Chapter 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-diaconus/de-incarnatione-et-gratia/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-diaconus/de-incarnatione-et-gratia/7

Sed dicunt, si nolentes Deus facit ut velint credere, nullus autem est qui naturaliter (ut dicitis) possit credere, aut aliquid boni velle quod pertinet ad vitam æternam; cur ergo non facit omnes velle? cum non sit personarum acceptio apud Deum,. præsertim cum de ipso scriptum sit: Qui vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire (I Tim. n, 4). Aut enim vult, et non potest, aut mentitur Scriptura divina. Quod si horum quodlibet sentire est impium, restat ut non ille excitet voluntatem humanam, sed eam exspectet ab homine, ut æquum sit in volentibus praemium, in nolentibus autem justa damnatio. Hæc si ita sunt, ut hæretici jactitant, comprehensa sunt ab ipsis inscrutabilia, et incomprehensibilia Dei judicia. Si enim, ut ipsi volunt, nolentes damnat, salvat autem volentes; nihil est omnino quod quæratur ulterius. Et, quantum ad ipsos, fallit Scriptura divina, quæ incomprehensibilia Dei testatur judicia (Rom. XI, 33). Nos anetum incomprehensibilia credentes et demonstrantes iudicia Dei, ex una massa perditionis alios salvari dicimus bonitate et gratia Dei, alios justo et occulto judicio derelinqui. Alioquin dicant, si possunt, hi qui hoc divinae justitiæ et bonitati contrarium æstimant; cur is qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire, tam multas virtutes fecit in Corozaim et Bethsaida, et nullam harum in Tyro et Sidone facere voluit, ubi si factae fuissent, sicut ipse testatur, forsitan in cinere et cilicio pœnitentiam egissent (Matth. XI, 21)? Aut cur in Asia et Bithynia Apostolum vetuit verbum salutis annuntiare (Art. XVI, 6. 7)? Quod si ista nequeunt comprehendi, redeant ad se, et invenientes se homines, desinant quærere cur alios salvet gratuito dono, alios derelinquat justo et occulto judicio, qui potestatem habet ex eadem massa aliud vas facere in honorem, aliud in contumeliam (Rom. ix, 21): et clament una nobis- C:im, imo juxta Apostolum: O altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei! Quam inscrutabilia sunt judcia ejus, et investigabiles vice ejus! Quis enim cognovit sensum Domini? aut qui consiliarius ejus fuit? aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Ipsi gloria in sæcula sæculorum. Amen (Rom. I, 33-36). Manifeste ergo non nobis, sed Apostolo omnino resistit, qui dicit: Nisi ego prius voluero, gratia ad me non venit. Quod omnino nihil aliud est dicere, nisi prius dare Deo, ut retribualur illi.

---

Petrus Diaconus, De Incarnatione Et Gratia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0227b/stoa002/stoa0227b.stoa002.opp-lat1.xml.
