# Idea medicinae philosophicae 10

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae, FVNDAMENTA H,ABEAT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/10

Aliae, quia occultiores materias tractant, nec ita sensibus manifestas, Naturae potiores partes tribuendo ministrantes debita adhibent, Naturos negotium & curam omnem concedentes: ut agricultura. Nonullae medio modo se habent, utriusque beneficio, tam artis quàm Naturae negotium peragentes; ut uitrarij, aurifabri, metallicorum & mineralium separatores. Hippocrates certè Medicinam inter eas artes retulit, quae Naturae gubernationem & imperium concedunt. Dicebat enim, Naturas morborum medicatri ces, Medicum uerò ministrum. Alij pares dignitates, & interdum Medico priores tribuerę ausi sunt: sed laxa & ambigua ualde Medicinae significatione, de elementalibus & semine interno productis morbis, Hippocratem locutum fuisse non animaduertut. Et nos, cum de Medicina hîc loquimur non intelligimus, uenam secare, luxatos artus reponere, mortua amputare, hernicolos & calculosos sectione sanare: sed uitalibus & potentibus remedijs, morbos illos radicales, in corpore ex semine prognatos, auferre. De Chirurgicis administrationibus, iusta aegrotorum diaeta, exercitijs & similibus dicturi sumus, ubi ea attulerimus, quae Medico necessaria sunt. Mirabuntur hoc loco plurimi, nos in re tam facili horas consumere: scripsisse Galenum, Dioscoridem, Serapionem, Mesuen, copios è de materia medica, & medicinarum facultatibus: certas quoque classes constituisse, ex quibus remedia eruerentur, scilicet ex Herbis, Mineralibus & Animalibus.

---

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Idea_medicinae_philosophicae.
