Latin
DE GENERATIONE RERVM
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 101
Unproofread scanNot analysed yet
Haec enim postrema corpora plurimum distantia à spirituum Mechanicorum subtilitate, medijs indigebant uinculis, ut continuitate gubernationis communi imperio subijcerentur, adeoque uita fruerentur: quae uincula, ambigunt quodammodo inter Naturam corpoream &incorpoream. Corpora tamen sunt, sed spiritualia: &spiritus rursus, sed corporei. Huiusmodi corpora quia uicinitate spiritibus Architectonicis &Radicibus uel seminarijs Principijs proximè cohaerent, Primae Materiae appellatione à Philosophis insignita sunt. Videor iam in lithurgia abstrusa Generationum uersari, &fores Naturae hac interpretatione plurimis aperuisse. Reliquum fuerit Generationum ordines subijcere, &exemplis abditam hanc contemplationem; quantum fieri potest illustrare. In globo inferiori, in quo duo Elementa coniuncta comugium efficiunt, tres insignes, Generationum differentiae occurrunt, Animalium, sc. Vegetabilium &Mineralium: quae seminum &Elementorum uarietate Generationum diuersos processus obtinuerunt. Quamuis de Mineralibus ambigut multi, uiuant ne &crescant. Item, an uitali semine generentur, uel potius fortuito corporum ac Atomorum congressu cohaereant. Quibus respondimus antea, &mox planius responsuri sumus, demonstrata eorundem Generatione. In Animalibus distinctum est semen maris &foeminae: ideoque mutuo congressu iunctis seminibus concipiunt &pariunt.