# Idea medicinae philosophicae 101

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae, DE GENERATIONE RERVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/101
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/101

Haec enim postrema corpora plurimum distantia à spirituum Mechanicorum subtilitate, medijs indigebant uinculis, ut continuitate gubernationis communi imperio subijcerentur, adeoque uita fruerentur: quae uincula, ambigunt quodammodo inter Naturam corpoream & incorpoream. Corpora tamen sunt, sed spiritualia: & spiritus rursus, sed corporei. Huiusmodi corpora quia uicinitate spiritibus Architectonicis & Radicibus uel seminarijs Principijs proximè cohaerent, Primae Materiae appellatione à Philosophis insignita sunt. Videor iam in lithurgia abstrusa Generationum uersari, & fores Naturae hac interpretatione plurimis aperuisse. Reliquum fuerit Generationum ordines subijcere, & exemplis abditam hanc contemplationem; quantum fieri potest illustrare. In globo inferiori, in quo duo Elementa coniuncta comugium efficiunt, tres insignes, Generationum differentiae occurrunt, Animalium, sc. Vegetabilium & Mineralium: quae seminum & Elementorum uarietate Generationum diuersos processus obtinuerunt. Quamuis de Mineralibus ambigut multi, uiuant ne & crescant. Item, an uitali semine generentur, uel potius fortuito corporum ac Atomorum congressu cohaereant. Quibus respondimus antea, & mox planius responsuri sumus, demonstrata eorundem Generatione. In Animalibus distinctum est semen maris & foeminae: ideoque mutuo congressu iunctis seminibus concipiunt & pariunt.

---

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Idea_medicinae_philosophicae.
