# Idea medicinae philosophicae 11

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae, FVNDAMENTA H,ABEAT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/11

Sed hac facilitate contenti non sumus. Etenim non tam remedia, quàm uenena, hisce ordinibus contineri unusquisque mecum fatebitur: & tamen medicamenta remediaque à plurimis hactenus appellata sunt: perinde ac si ligna & lapides statuarum nomine insignirentur. Galenus posteaquam morbos ex intemperie introduxisset, simplici & cum materiae affluxu, symptomatum manifestis iniurijs animum adhibens, curationesque alteratione absolui docuisset,& humorii uitia, ex quibus morbi deriuantur, in copia, asperitate, uisciditate, tenuitate, crassitie, mollitie, cruditate, collocasset: his aduersa remedia, alteratis, calida, frigida, humida, sicca: causa rum uitijs, expurgantia, leuigantia, attenuantia, incidentia, relaxantia, constringentia, coquentia, compendioaè opposuit. Saporum deinde beneficio, applicatione & experientia, haec desiderata remediorum genes ra, in Herbis, Mincralibus & animalium partibus, inuenit: quamuis Empirioonum beneficio, non omnia calida promiscuè refrigeratis, adhibenda esse didicerit. Animaduertit quoque, ex fabultatum et actionum contrarietate, quae in multis simplicibus maniste deprehenditur, substantias dissimiles & saepe contrarijs proprietatibus insignitas, in re una simplicique contineri!

---

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Idea_medicinae_philosophicae.
