# Idea medicinae philosophicae 110

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae, 110. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/110
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/110

Semen itaque, quale descripsimus, utero conceptum uel locis Generationi consentantis, uiuit. Vitalis enim Balsami, Mumiae, Sulphuris, &c. portionem obtinuit. Motu quoque manifesto uitae inditia ostendit. Contrahitur enim, & in globum cogitur, uitalique pulsu, quamuis exiguo ac tantulo semini propoltionato mouetur, alimentumque spirituosum attrahere incipit. Matrices interea contrahuntur, & amico fauore arctissimè semen complectuntur. Tum uerò Scientiae & Dona spirituum ordinatè explicantur: Elementa constituuntur ex alimentis consentanca, signaturis debitis ormata, ex quibus tria prima corpora, cordis, cęrebri, hepatis, uenarum, arteriarum, ossium, ligamentorum & coeterarum partium separantur. Non quia in Elementis tales iam contineantur partes uel partium portiones: non quòd ex ossibus, uenis, arterijs, neruis, ex corde, cerebro, hepate, Elementorum exordia profecta sint: neque quod in semine contineantur totidem spiritus ex similibus Parentum partibus deriuati: sed quia tot talesque Ecientiae, in Generationum Principijs & Mechanicis spiritibus latent. li enim ex ijsdem Elementis, cor, cerebrum, hepar, neruos, uenas, arterias, ossa, conformare nouerunt: quemadmodum ex eodem pane canis canina membra producit, homo humana; & caetera animalia similiter. Nec propte rea confundimus Patientium & Agentium consensum.

---

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Idea_medicinae_philosophicae.
