Latin
113
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 113
Unproofread scanNot analysed yet
In ijs enim spiritus architectonici, cum corporibus, sed non crassis illis &externis, coniugium secerusit constans &duraturum. Ideoque Animum esse in corpore putamus. Verùm si Anima uideretur &sentiretur, si spiritus illi occulti sub aspectum caderent, uitae copiam, potestatem &Scientiam corpora undique complectentem, &usque ad extrema aequaliter se porrigentem, terminosque corporibus constituentem, animaduertentes, utique in corporibus esse Animam spiritusque uitaleg negaremus: sed uicissim corpora ab his haberi, contineri &gubernari. Hanc admonitionem non his solùm inquisitionibus, sed &alijs nostris contemplationibus communem esse uolumus. Interpretationum uarietate, nominum copia &claritate, [GR]λογοκαχίας[/GR] quoad possumus fugimus. Diximus seminalem materiam Vegetabilium, in corporibus crassis &solidioribus habitare: idque collatione facta ad Animalium semina. Haec corpora non sunt illa externa, crassa, concreta, quae sensibus obuia sunt: sed interna, spiritualia. In corporibus tamen, quae actionibus Artificum subijciuntur, in quibus uigent uirentque αυνόμας Hippocraticę, Chaerionia PARACELSI, in quibus colorum &saporum uirtutes, imo colores et sapores ipsi proximè fundantur. Atque haec est prima Materia Vegetabilium in quo delitescut spiritus Mechanici totius Anatomiae uniuscuiusque speciei potentes. Continetur uerò Materia talis in Anatomia totius Plantae, in radicibus, surculis, stolonibus, folijs, caulibus, floribus, &in ipsis fructibus ac seminibus propriè dictis.