Latin
116
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 116
Unproofread scanNot analysed yet
Nam praeterquam quòd Sterilitatum causas &praedictiones demonstrent, etiam in Morborum generationibus, temporibus, &circuitibus, plurima obscuritatibus &erroribus inuoluta manifestè explicant. Cosiferentes enim externorum seminum habitudinem, tempora &Ascendentia, eum internis seminibus isi cospore nostro latentibus, quae utplurimum externis consentiunt, ueras causas anniuersariorum mordorum inueniemus. Et ita explicari debet tertius liber Aplorismotum Hippocratis, non ex imaginarijs hummorum fluxibnibus. Postremo, locd idon ea requiruntur in Generatione Vegetabilium. Hic segetes, illit ueniunt felicius uuae. Sunt etiam Plantae quae peregrinari non uolunt, ut de Sylphio loquitur Hippocrates. Ita uitis amat colles: Salix, populus, lysi machia, persicaria, A quas: trisolium, satyrion, herba Paralysis, Prata: thymus, origanum, chamępitis, polium, Montes, &c. His omnibus amicè conspirantibus prospera succedet Generatio. Quae semine propagantur; locis consentaneis recepta fouentur &custodiuntur, quousque tempora germinationis, ortus, ascensionis, adfuerint. Tum uerò corticibus &putaminibus disruptis alimentum copiosius crassiusque attrahunt. Antea enim per occultas uias spirituale propemodum nutrimentum hauserunt. Ipsa quoque semina Naturae prouidentia alimento ad digesta usque germinationis tempora suffecturo, donata sunt.