Latin
121
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 121
Unproofread scanNot analysed yet
Conseruantur enim in Nocte illa Orphei, Scientiarum &uitae ubertate repleta, in lliastro THEOPHRASTI, in seminarijs Naturae Rationibus, in Orco Hippocratis, in locis &Elementorum beatis recessibus, ubi sine defectu &sollicitudine destinatum expectant fatum, singulae suis temporibus: quibus instantibus, uitalibus. Principijs &spiritibus Mechanicis comitatę Mundanam Prouinciam ingrediuntur, loca &alimenta consentanea petentes. Hae Geuerationes difficulter ab ijs comprehenduntur qui Cabalistioę fontes non degustarunt, &in Philosophia Adepta etiamnum caecutiunt. Quibus ut hîc multa candidè communicauimus, ita in Contemplationibus nostris de Vita longa, harum rerum obscuritatem sine inuidia aperiemus. Nihiloninus &horum generationem praetermittere hoc loco non licet. Nam sine huius noticia, demonstrari non possunt nouorum morborum generationes; ut morbi Gallici, Pestis, sudoris Anglici, prunellae Vngaricae, &coeterarum Epidemiarum. Scio plurimos Mineralium generationem fortuitis externarum causarum efficientijs ascribere, non internis &seminalibus Principijs. Vitam quoque ab uniuerso hoc genere, eodem errore abstulerunt. Si maturitatis tempora considerassent, si Paroxysmorum ratas periodos, si Venarum ordinatas progressiones, corporum consentaneas compositiones, saporum, colorum tam efficaces uirtutes: uitam, aliaque uiuentium symptomata, aetatum discrimina, cruditatis &maturitatis tempora, morborum &mortis necessitatem, &his uiique concessissent.