# Idea medicinae philosophicae 128

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae, 128. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/128
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/128

Caliditates, frigiditates, humiditates, siccitates, sensibus occurrentes, multos deceperunt; ut his nudis qualitatibus, actionum & proprietatu causas attribuerent Ita Arastri [GR]sρίηοοι νωθροὶ, καρυβπρνκοὶ, κκλυτινὸὶ[/GR] ab Hippocrate dicuntur, non quia humidi & calidi: sed quia corpora eorum, proprietatibus Opiatis, Cicutarum, Solanorum, &c. instructa sunt. Antea enim diximus in fructibus coelestibus etiam Melissas, Cicutas, Papauera, Mandragoras, contineri. Formae sunt dissimiles: sed actionum proprietatumque conspiratio, apud Philosophos similitudinem conficit. Rursus Aquilonis propriaetates adiungit. [GR]ἐναὶ εερεὸν ἡ βέχος ράρνγγες. κοιλίλα κὰλαρασαιοσυρίαι φρικόδις ἐδνναι πλευρίων στηθίν:[/GR] Non quia frigidus & siccus: sed quia corpora Aquilonis proprietatibus berberizatis, acetosis, Acatiarum, imbuta sunt. Et quantumuis euanidi uidentur uenti, manent tamen ijs uestigia Donorum & diuinae Scientiae: quod proprietatibus hisce, & motuum certis progressio nibus demonstratur. Rursus stellae sunt pluuiarum, grandinum, niuis, fulgurum, tonitrui, serenitatis, turbinum, tempestatis & reliquorum Meteororum: in quibus uitalia Principia & Mechanici spiritus eorundem fundantur, suisque temporibus ad Generationem procedunt. Sunt enim certa tempora omnium Astrorum, in quibus ad maturitatem perueniunt & fructus emittunt. In Luna manifestum est.

---

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Idea_medicinae_philosophicae.
