Latin
BVS. ABYSSIS, ET VITALIBVS PRINCIPIIS
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 136
Unproofread scanNot analysed yet
Qui Mortem cum Vita copulare uoluerit, mortuisque rebus Vitae officia attribuere inuanum laborabit. Sed relictis eorum placitis Mixtionis necessitatem &naturam exponemus. Quia Donorum uarietates, &proprietatum differentiae, quae in uitalibus seminum Principijs unitę latent, in Mundana Anatomia expllicari debuerunt, &ex unitate in multitudinem progredi: diuersis quoque Elementis, ac corporum Principijs opus fuit: quae tamen diuersa &multa manere non permisit Naturae solertia. Cuncta enim uiuentia, uitae unitate, Principia &Exemplaria sua imitantur. Itaque Mixtionem molita est Natura, &diuersarum rerum, sed conspirantium, unionem. Subiecta Mixtionis sunt Elementa, &corporum Principia, ex alimentis uirtute &Scientia Mechanicorum spirituum producta. Nam tum primum Mixtio fit; cum ex incorporeis corpora, sed planè spiritualia, conficiuntur. Estque Mixtio Elementorum inter se, Elementorum cum Principijs, Principiorum inter se, &omnium simul. Tam multa primis Proportionum progressionibus unita coniunguntur. Alimento deinde copiosiore attracto, Mixtiones quoque continenter progrediuntur. Ita fiunt compositiones &Mixtiones multae. Elementa enim ac Principia corporum, à spiritibus uitalibus Mechanicisque, in horas consummuntur: assidua proinde opus est restitutione, mixtione, &compositione. Rectissimeque ab Hippocrate dictum reperio, nutriri nos ex ijsdem ex quibus constamus, &Generationem nutritione continuari.