Latin
FVNDAMENTA H,ABEAT
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 14
Unproofread scanNot analysed yet
Continet enim in se semen cuiusque foecunditatis suae causam, nempe ipsum calorem, qui igneus minimè est, neque id generia facultatem aliquam aemulatur, sed spiritus qui in semine spumanteque corpore coercetur, &natura quae in eo est spiritu, proportione respondet Elemento stellarum. Quamobrem ignis nullum animal generat, neque constitui quicquam densis, uel siccis, uel humidis uidetur At uerò Solis calor &Animalium, non mondo qui in semine continetur, uerumetiam si quid excremenati sit, quanquam diuersum à Natura, tamen id quo quod principium habet uitale. Itaque dura, mollia, lenta, rigida, aspera, leuia, caloris &frigoris uieffici possunt: at propria cuiusque ratio &essentia, nequaquam ex flemen tis emergit. Hunc locum Aristotelis eo lubentius bentius ascripsi, quia facilius ab ijs persuademur, quę consueta sunti et rudimenta quędam habet conducentia ad noticiam illius Balsami, Elementi, Seminis, Mumiae, quod ego pronuntio fundamentum esse totius Medicinae, &morborum omnium medicamentum uerum ac solum, modò debita praeparatione, ab impuritatibus separatum, matura uitalique potestate ornatum, corporibus humanis adhibeantur.