Latin
RVM EXEMPLARIVM AEMVLANTVR
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 147
Unproofread scanNot analysed yet
DE GENERATIONE HV. MANA ET TRANSPLANTAtionibus Generationi supes uenientibus. CAPVT X. Fundamenta Mundanae Naturae posuimus. Aequum nunc est humanam Anatomiam aggredi: non illam solùm quae cadauerum superstitiosa propemodum dissectione, situs &nudas partium conformationes scrutatur: sed longè magis uitalem, quae origines, proprietates singularum partium Scientias &agendi potestates inquirit. Primùm itaque uitalis Principij seminisque naturam adducentes, Mechanicum processum ad Generationis oeconomiam adiungemus. Elementa quoque &corporum Principia humanae Naturae consentanea, Mixtiones radicales &superuenientes, nutritiones, conformationes, signaturarumque omnium absolutiones, quae proprietatibus Radicum cohaerent, qua possumus breuitate adijcientes, Generationis humanae contemplationem absoluemus. Neque fastidiosa repetitione singula quę de seminibus, Elementis, corporum Principijs, Generationibus, Mixtionibus, et Transplantationibus hactenus demonstrata sunt replicabimus. Sed Naturę operibus, tanquam illustribus uiuisque exemplis, ueritatem omnium confirmabimus, obscuritatem illustrabimus, prolixitatemque breuitate compensabimus. Diximus antea uitale Principium humanae Naturae in materia quadam radicali fundari, in Balsamo scilicet animali, in Sulphure, Mumia uitali, cuius perpetuo coniugio detinetur, Mundanaeque Reipublicae perpetuus ciuis, propagatione Indiuiduorum, corporumque renouatione aeternitatem aemulatur. Quae ad Supercoelestis corporis Naturam, proprietates, copulationem, cum Naturali, durationem, &c. attinent, in Commentarijs, De uita longa, commodius explicabuntur.