# Idea medicinae philosophicae 148

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae, RVM EXEMPLARIVM AEMVLANTVR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/148
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/148

Hîc enim naturalis corporis affectiones scrutamur, in quo uitalia Principia humanae Naturae & Mechanici spiritus, tanquam in solida radice in seculi consumtionem duratura, fundantur. Haec prima materia, quamuis spiritualis quodammodo sit si primae materiae Vegetabilium uel Mineralium comparetur: nihilominus Tincturas in se habet potentissimas, in quibus tanquam in Mechanicis spiritibus Scientię omnium partium humanae Anatomiae delitescunt. Neque locis inter se distinctae iacent hae Tincturae: sunt enim Astra, sunt spiritus, in quibus corporum dimensiones & distantiae non admittuntur. Quantumuis autem confusae uideantur, differentias nihiloninus proprias, inuiolatas conseruant. Argumento sunt tam ordinatae explicationes. Talis Radix, Tinctura, Semen, Balsamus, Mumia, Astris opportunis uestita, in uniuerso corpore humano uiget, quamuis partium diuersitate signaturas uariet. Id quod Hippocratem non latuit. Asseruit enim in libello, De locis in homine: [GR][unreadable]greek word[/unreadable] τοῦ σώρατος τὸ σμσηρότατον πάντοα ἰχειὅσαπερ ἡ τὸ μίγιστον[/GR] Et paulo post: [GR]ἔτεεν τῷ σμιτροτάτῳ, πάντʼ ἐνι τὰ μέρεα.

---

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Idea_medicinae_philosophicae.
