# Idea medicinae philosophicae 150

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae, RVM EXEMPLARIVM AEMVLANTVR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/150
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/150

Frustra tamen & in uanum ab externis causis excitatur, nisi germinationum interni impetus concurrant. Quibus concurrentibus, & debitè omnibus conspirantibus semina maris & foeminae utero excepta, mutuo amplexu miscebuntur (spiritualia enim sunt, consentanea, ab una eademque Radice profecta, ijsdem Donis, Scientijs, signaturis instructa) uterusque contrahetur, & arctissimè claudetur, tam amico & desiderato recepto hospite. Tanta est Matricum & seminum naturalis confluentia. Et quia Mechanici spiritus, Tincturęque radicales, uitalis caloris copiosam supellectilem secum adduxerunt, motum utique in utero eorundem spitituum confestim ostendent, obscurum tamen & tam pusillis exordijs sufficientem. Itaque cordis ac arteriarum officia statim aderunt, uitalique pulsu, aëreum spiritualeque alimentum, iuxta uirtutem, Scientiam, & potestatem Mechanicorum spirituum attrahent: idque per occultas uias. Tum uerò spiritualibus Tincturis in centrum collectis, crassiorem seminis materiam, tanquam testam, undique sibi obducent, & paulatim in membranas transmutabunt. Iam rudimenta uiscerum locis opportunis ordinatè disposita apparere incipient. Hisce temporibus, Elementa, & corporea singularum partium Principia, ex alimentis augmenta suscipiunt, ac nouas Mixtiones, quarum uirtute spiritualia in corporea tandem transformantur. Hanc Generationis diuinam administrationem, Hippocrates docta profundaque interpretatione persecutus est, in libello de Diaeta.

---

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Idea_medicinae_philosophicae.
