# Idea medicinae philosophicae 151

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae, RVM EXEMPLARIVM AEMVLANTVR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/151
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/151

Vbi generalem quoque Generationum omnium, & seminu naturam, quam antea ad mentem ipsius exposuimus, proposuit. Obscuritatem explicatione tollemus, locumque ascribemus, ob causas supradictas. Posteaquam ostendisset Hippocrates seminum progressionem ex Orco in Lucem, fluxumque Generationum & Corruptionum uniuersali doctrina declarasset, ad hominis descendit Naturam, inquiens: [GR]Τὰ δʼ ἄλλα πάντα κὶ ψυχῇ ἀνθρώπου ἡὶ σῶμα οκοῖον ἡψυχὴ δικκοσμέεται.[/GR] hoc est, Et alia omnia, & Anima hominis, corpus uerò Animae consentaneum fabricatur, &c. Principia illa uitalia, radicales Tincturas, Mechanicos spiritus, in quibus Scientia, uita & potestas uiget [GR]ψυχὺν[/GR] appellat, alibi ειρμὸν, ut in libro De carnibus, hîc saepè πύρ. Quales autem fuerint Scientiae & Dona; uitalium spirituum, Animae, calidi, ignis, &c. tales signaturas in corporibus exprimi, corporumque ornatum uniuersum in Anima contineri asserit. Ita Anima est Principium corporis organici: ab hac enim fluit corpus: huius uirtute Elementa, Principia, miscentur, augentur, ex spiritualibus in corporea mutantur, figuris, magnitudinibus, coloribus, & similibus picturis Animę consentaneis, hoc est, quae ad prędestinata officia, absoluenda operae pretium obtinent, uestiuntur, [GR]ὐσιρκό δ ει ἀνθρωπον, [GR]μέρια μερέων, ὅλα ὅλων, ἔχοντα σύγκρησιν πυρὸς καὶ ὕδατος τὰ μὲν ληψόμενα, τα δὲ διώσουτα, καὶ τὰ μὲν λαμβάνοντα πλεον ποιία. τὰ δὲ δί λοντα μεῖον.[/GR] &c.

---

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Idea_medicinae_philosophicae.
