# Idea medicinae philosophicae 152

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae, RVM EXEMPLARIVM AEMVLANTVR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/152
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/152

Declarat alimentorum beneficio omnia suppeditari, partes partium, tota totorum, hoc est, & Elementis humanis, & corporum Principijs, fomenta idonea suppeditari. Alimenta enim quae ingrediuntur temperamentum, habent Tincturas & fructus Ignis & Aquae, ex quibus prima rudimenta seminum profluxere. Quid Ignem & Aquam appellet ex superioribus inquire. Patet Elementa, totorum conditionem habere: Principia uerò partium. Nisi enim alimentum tam Principiorum quàm Elementorum proprietates obtinuerit, sterile utique futurum est. His ita accedentibus & amica societate commixtis, quaedam, inquit, accipient, quaedam uerò dabunt: & quae accipient plus facient, quae uerò dabunt, minus, &c. Partes sane accipient & tota dabunt. In partibus enim, id est, in Principijs corporum, proprietates insunt & ualidiores Tincturae, quàm in totis, id est, in Elementis. Ideoque Elementa, partium fiunt nutrimenta. Ipsae quoque partes, aliae alijs sunt ualidiores, & à debilioribus alimentum trahunt. Sed quid est quod omnia haec moderatur, alimentorum attractiones, Mixtiones, partium dispensationes, consentaneorum conspirationes, dissentaneorum uerò expulsiones? [GR]φυσις ἀνθρώρων[/GR]. inquit: haec est illa quae hoc expellit, hoc attrahit, quae dat, quae accipit, [GR]καὶ τῷμὲν δίδωσι τοῦδε λαμβανει.

---

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Idea_medicinae_philosophicae.
