# Idea medicinae philosophicae 153

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae, RVM EXEMPLARIVM AEMVLANTVR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/153
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/153

καὶ τὰ μὲν ἐπὶ τὸς μειονίοντα, διακρίνεται εις τὴν ἐλάσσονα χώρην, τὰ δὲ ἐπὶ τὸ μέτον πορευόμενα συμμισγόμενα ἐξαλλάσσει εις τὴν μείθω τάζιν.[/GR] Minora minoribus locis adaptat, maiora maiorib. idque commixtione alterata & benignè temperata. Quae Elementorum ordinibus consentanea sunt in alimentis, ad eorum ordinem segregat, quae partium & Principiorum similiter. [/GR]Τὰ δὲ ξεῖνα μὴ ὁμότροπα ὡθέται ἐκ ξωρης ἀλλοτρίης. οὐ γὰρ δέναται τὸ μὴ ὀμότροπον, ἐν τοισιν ἀσομφώροιστι χωριοισινεμμενεν, πλανᾶται γὰρ ἀγνοοῦμενα. ξυμμισγόμενα δὲ ἀλλήλοισι συγγινώσκεται. προσοίσει γὰρ τὸ σὐμφορον τῶ συμφόρω. τὸ δὲ ἀσύμφορον, πολεμεῖ καὶ μάχεται καὶ διαλλάσσει ἀπ ἀλλήλων.[/GR] Peregrina, hoc est, quam non sunt ὁμοτροπα, ab alienis sedibus pelluntur. Ea enim propria est facultas omnium uitalium Elementorum, ut in suis regionibus, nihil alieni, uel dissentanei, ferre possint: sed omnia collectis uiribus à se expellunt. Peregrinum autem est, quidquid non habet signaturas conspirantes, id est, in quibus, nec tempora congruunt, nec colores, nec odores, nec sapores, nec corporaturae. In his corporum Principia necessario dissentanea sunt, Elementa quoque. Quapropter locorum fauore destituta, qui ignoti sunt hospites, errant, locumque in diuersorio non inueniunt. Domestica uerò cognoscuntur, quia signaturae sunt similes, & Radices habent communes ad Mixtionem consentientes. Hoc est tritum illud Philosophorum dogma, Naturam Natura propria laetari. Διὰ τοῦτο αν[GR]θρώπου ψυχὴ, ἐν ἀ. θρώπῳ αὐρόννεται, ἐν ἄλλῳ δὲ οὐδρὶ. καὶ τῶν ἄλλων ζώων τῶν μεγάλων ὡσαύτως.[/GR] Quia nec peregrina Elementa, nec Principia admittuntur in Anatomia humana, propterea inquit [GR]ψυχὴν[/GR] (intellige Naturam, Semen, Radicem uegetalem humanam) in solo homine augeri, & in nullo praeterea alio Animali.

---

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Idea_medicinae_philosophicae.
