# Idea medicinae philosophicae 154

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae, RVM EXEMPLARIVM AEMVLANTVR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/154
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/154

In caeteris quoque similiter Animalibus maioribus, id est, perfectis, in quibus sexuum perfecta est distinctio & uniuoca Generatio. Insecta enim & his finitima frequentes admittunt Transplantationes, ac peregrina semina suis tentorijs fouent. Ad hunc modum saepe loquitur PARACELSVS. Dicit enim ex eodem alimento canem caninam producere naturam, carnem, semen, radicem: hominem, humanam, suem, suillam, leonem, leoninam, ob potestatem Mechanicorum spirituum, qui alimenta omnia suis signaturis ornare possunt. Manifestè uerò explicat potestatem Tincturarum radicalium, Principiorum uitalium, spirituum Mechanicorum, seminis (una enim eademque res diuersis his nominibus insignita est) cum dicit: [/GR]ἑκάστω δὲ ψυχὴ μέζῳ καὶ ἐλασσωἔχουσα περίφοττα τὰ μόρια τὰ ἑαυτῆς, οὐ προσθεσιος οὐδὲ ἀφαιρέσιος δρομάύωντωνμερεων, κατὰ δὲ αὕρησιν καὶ μεῖωσιν τῶν ὑπαρχόντων δεομάίη.[/GR] hoc est: Natura quae maiora & minora habet, sibi ipsi particulas suas fabricat, quam neque adiectione, neque subtractatione opus habent: iam uerò existentes augmento & decremento indigent, &c. Sed quo pacto ante augmenta tot partium differentiae in una Natura continentur? Certè non in corporibus, neque tenuibus partium rudimentis sensum fugientibus, sed in uita, Scientia, potestate, seminis & Tincturarum radicalium. Ibi neque locorum interuallis distinctae iacent, neque confusione differentias amittunt, sed unitae, proprietates illaesas custodiunt, quas ordinata progressione promouent. Ex alimento enim attracto auctę, ex inuisibilibus uisibilia, ex incorporeis corporea rudimenta, demonstrant. Sed unde augmenta & nutrimenta haec proficiscuntur? [GR]Τρέφεται καὶ αὕξεται διαίτη τῇ περὶ τὸν ἄνθρωπον.

---

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Idea_medicinae_philosophicae.
