# Idea medicinae philosophicae 155

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae, RVM EXEMPLARIVM AEMVLANTVR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/155
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/155

ἀνάγκη δὲ τὰ μέρεα ἔχιν πάττα τὰ εἰσιόντα οὗτινος γὰρ μὴ ἐνέῖη μοῖρα ἐξ ἀρχῆς, οὐκ ὰν αὐρηθεῖη, οὔτεπολλης ἐπιοῦσης τροφης, οὔτε ὀλίγης, ὐ γὰρ ἐχα τὸ προσαυρόμενον. ἔχον δὲ παῦτα αὐεεαι ἐν χώρη τῇ ἑαυτοῦ ἔκαστον.[/GR] hoc est: nutriuntur & augentur Diaeta qua homo utitur. Necessarium uerò est partes continere omnia quam ingrediuntur. Cuius enim Principium, Scientia, praedestinatio, fatum, rudimentum (ea enim omnia uirtute uocabuli της μοῖρας designantur) non adfuerit ab iuitio, nequaquam augebitur, sive copiosum siue exiguum affluat alimentum, neque enim habet cui adhaereat, & quod augescere faciat: nunc uerò cum omnia habeat augetur ununquodque in proprio loco, &c. Alibi clarius exposuit quaenam sit humana Diaeta. Ex ijsdem, inquit, nutrimur ex quibus constamus, ijsdem dico potestate non actu, id est, quae partes habent in semine, quae Scientijs & Mechanicis spiritibus humani seminis subijciuntur. Corporea enim aliorum interpretatio planè cruda est. Nec enim satis est quod dicunt constare nos ex quatuor Elementis, & ijsdem nutriri: propius accedere oportet, ac fores clausas aperire, si nucleum eruere propositum est. Qui siti premitur liquoris familiaris speciem animo concipit: huius Imaginationis comes indiuiduus est Appetitio, & talis Imaginatio Appetitu tali formata, sitis est. Huic imaginationi idem est liquor desideratus: quia species quae Imaginationem formauit, liquoris propria est, & liquor talis Imaginationis officio, praedestinationi, termino, fato, Scientiae, satisfacere potest.

---

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Idea_medicinae_philosophicae.
