Latin
RVM EXEMPLARIVM AEMVLANTVR
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 159
Unproofread scanNot analysed yet
Consuetum est Pithagoricis &occultioris Naturae interpretibus, proprietates, Mixtiones, ac progressiones rerum naturalium numeris adaptare, eorundemque inuolucris multa mysteria occultare. Itaque essentialium numerorum proprietatibus omnes Scientias, tam Mundanas quam Supramundanas docuerunt. Ab alijs postea ridebantur, quòd ex numeris, &nudis quantitatibus substantias produci posse arbitrarentur. Hi, consilium tantorum Philosophorum non satis acceperunt, neque numerorum essentialium proprietates &potestates intellexerunt. Sanè, si constantes ac perpetui sunt numeri partium, numerorumque proportiones &Mixtiones ordinatae in Generationum lithurgia, casu utique non contingent, neque à posteriori: sed in Scientia Mechanica, de qua toties iam diximus, continebuntur, ubi magnitudines, figurae, colores, sapores, &reliquę quoque signaturae fundantur: Quòd si in Scientia continentur, otiosi non erunt, sed uitales, potestate pleni, ac proportiones ordinatas in progressionibus explicabunt, documentumque dabunt, pondere, mensura &ordine creata esse omnia. Ita nihil est in uniuerso quod ordinem effugiat, quod non proportione ad harmoniam unitatemque redigatur. Et quamuis huic aut alteri dissonu uideatur, alij tamen confestim consonabit. Tales consonantiae in Naturae lithurgia singulis momentis absoluuntur. Semina enim in Generationibus ab unitate labentia, partes tanquam numeros &sonos, ordinata progressione producunt, Elementa constituunt, ac corporum Principia, numeris antea in Scientia definita, quae si consentanea fuerint, harmoniam, mixtionem, proportionem &consonantiam efficient: consonantiam dico ex tribus debitè confluentibus constantem, scilicet, seminali Tinctura, Elementis, &corporum Principijs. Haec enim ad Mixtionem conspirare antea ostendimus. Nec est ulla particula corporis, quamuis minima, in qua tres dictae harmoniae concentum non efficiant.