# Idea medicinae philosophicae 161

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae, RVM EXEMPLARIVM AEMVLANTVR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/161
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/161

Atque hoc pacto in minorem ordinem concedunt, & Scientiae suae prędestinationes relinquentes, faciunt quae non uolunt, & quę non sciunt. Ita enim in omnibus Transplantationibus euenire ostendimus: ut in Rhola, Mopstris, & similibus. Mixtionum harmonias musicis proportionibus hoc loco accommodauit, quia in his maximae uarietati concordia conciliatur: Natura uerò uarietate delectatur: & postea asserit quae plurimum diuersa sunt maximè concordare Hactenus prima Generationis exordia exposuimus, in quibus partes singulae ex alimento auctae, in conspicuam uarietatem desinunt. Quia uerò posthac alimento indigent copiosiore & solidiore, nec occultę uiae sufficiunt, membranis quoque, in quibus inuoluitur foetus, indies crassescentibus, canales formantur umbilicalos, radicibus proportion er espondentes: qui secundinę coniuncti, urnas omnes Scarterias ex utero in secundinam dispersas colligunt, spiritumque & sangunem foetui subministrant. Nomina membranarum, uasorum, alantoides amnios, [GR]χωριον[/GR], uel secundina, acetabula, &c. ociosum est recensere: Generationem & usum antea declarauimus. Vellem i alijs rebus principalioribus, causarumque rationem magis habentibus, tam foecundi fuissent nominum dispensatores, Antiqui: ita enim à nominum inuisa nouitate nos defendissent.

---

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Idea_medicinae_philosophicae.
