# Idea medicinae philosophicae 162

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae, RVM EXEMPLARIVM AEMVLANTVR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/162
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/162

Quaesitum est à multis, quae partes primùm à Natura conformentur: Aristoteles cor primùm conformari ait, quòd uitae sit Principium & radix, caeterisque partibus motum, sensum ac nutrimentum suppeditet. Medici negant à corde uenas uel neruos oriri: sed tria uiscera principalia, cor, cerebrum, hepar, tanquam fundamenta caeterarum, primùm conformari aiunt, ab his deinceps, à corde quidem arterias, à cerebro spinalique medulla neruos, ab hepate uenas produci, magnarationum ac obseruationum mole contendunt. Vtrique ab Hippocrate & Veritate deficientes de lana caprina rixantur, quaestionibusque ociosis fatigantur. Non enim Generationis Mechanicam lithurgiam quam exposuimus animaduertunt, nec Scientiae potestatem, à qua omnia proficiseuntur, intelligunt: sed corporea partium rudimenta in semine fingunt, maximeque principalium uiscerum, quibus separatis & à calore coactis, membra tandem ostendant, quorum exordia obtinuerant. Hippocrates uerò in eodem libello, de Diaeta, ita pronuntiat: [GR]Αικηρίνεται δὲ τὰ μέλεα ἅμα πάντα αὶ ἄνξεται ἡὶ οὗτι πρότερορ ἐδερ ἕτερον ἑτέρου, ὑδύσερον τὰ δὲ μαθωρόσει, πρότερα ραίνεται τῶν ἵ. λασσόνωμτὺ δὲρ πρότοραγινόμονα.

---

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Idea_medicinae_philosophicae.
