Latin
RVM EXEMPLARIVM AEMVLANTVR
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 166
Unproofread scanNot analysed yet
τὸ δὲ σῶμα διαρίρω ἑκάσυ. ψυχὴ μὲν οὖν ἀδομοῖν, κὶ ἐν μείζονι κὴ ἀλάσσονι, ὁ γὰρ ἀλλοροῦται, οὔτε διὰ ῤόαιν. οὔτε δὶ ἀνάγκον. οὖμα δὲ οὐδίποτε τʼ ὠντὸ, ἀλινὸς οὗτε ματὰ φῦσιν οὐθʼ ὑπʼ ἀνόγαυς τὸ μὲν διακρίνεσθαι εἰς πάντα. τὸ δὲ ξυμμίνγεσθαι πρὸς ἅπαντα ἂν μὲν οὖν ἄραενα τὰ σώματα, ἀποκριθέντα ἀμφοτέρων τύχο. [/GR] &c. hoc est: simul uero consistere, &seinuicem constituere possunt masculus &foemina, quia Anima eadem est omnibus animatis. Corpus autem uniuscuiusque differt. Anima igitur semper similis est, &in maiore, &in minore: non enim alteratur, neque per Naturam, neque per necessitatem. Corpus nunquam idem est, neque Natura neque necessitate, nunc separatum ab omnibus, aliàs commixtum, &c. Animam hîc appellat, ut saepe antea, Radicem, uitale Principium. Hoc quia utrique sexui commune est, in omnium Animalium generibus propterea, inquit, simul consistere possunt, in eadem Radice fundari, &se mutuò propagare masculus ac foemina. Animae enim species, uitalia Principia rerum, radicales Tincturae, stabiles sunt, perpetuae, Mixtioni non subiectae. Itaque eaedem &sibijpsis planè similes persistunt, siue in Indiuiduis minoribus, id est, debilioribus, siue maioribus, id est, ualidioribus habitent: nec ulla necessitate corporeis praedestinationibus implicantur: spirituum uerò corporalium beneficio, corporibus alligantur. Hos spiritus, in quii quibus corporum Principia &signaturae fundantur, Animae opponit: dicitque in omnibus differre, quia Mixtionum, separationum, Transplantationum ac diuersitatum praedestinationes necessitatesque obtinuerunt: ex alimentis, locis, &reliquis Ascendentibus ad Generationem confluentibus, assiduè mutantur, &mutatae, Indiuiduae naturae proprietates similiter alterant.