Latin
MENTVM PRINCIPIVM. IN BALSAMO ILLO
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 170
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque quibus hae prouincia contigit, definitis temporibus progredientia, corporum coniuoijs implicantur, ac corporeas subeunt affectiones, differentes secundum analogiam corporum &coniugij. Mixtione contrahi coniugia diximus, fierique focietatem uisibilium ac inuisibilium corporum &spirituum, spiritusque in corpora tandem degenerare: corpora dico spirituum signaturis ornata, &apta officijs, Donis, Scientijs ac prędestinationibus spirituum: corporaque in officina Naturae postrema esse, à spiritib. foueri, custodiri &gubernari. Quin etiam in hac seminis progressione Elementa, corporum Principia, numeris ac proportionibus certis definita ad Mixtionem confluere, &analogiam progressionibus debitam, inuiolatam conseruare. Nunc uerò progressione seminis finita, foetuque numeris omnibus absoluto &in lucem edito, necessitates ac officia partium actionumque omnium administrationes scrutari consilium est. Ita enim Naturę Scientiam magis admirabimur, &prouidentiam per omnia diffusam magna pietate confitebimur. Quia igitur in omni Generatione, Elementa &corporum Principia consentanea, à Radicibus &seminalibus rerum Principijs constituuntur, ad imitationem uniuersae Creaturae, haec uerò in Generationis fluxu custodiri necessariò debent, quod ex his nutrimenta, augmenta ac Mixtiones omnium proficiscantur: prima utique necessitas fuit earum partium quae horum ministerijs destinantur. Elementa uerò distincta sunt in duos ordines, superioris, scilicet &inferioris globi. Firmamentum enim ac Aër. Aqua &Terra, Naturae societate conspirant coniugiumque efficiunt. Ita partes quoque horum ministerijs accomodatas consentire necesse est. Sic Generationis initio, quia omnia sunt spiritualia &unita, Elementa quoque haec similia sunt, ac partibus spiritualibus officia sua peragunt, id est, spiritibus ipsis, sed corporeis. Hanc unitatem seminis respexit Hippocrates ubi asseruit nos constare ex duobus, Igne scilicet &Aqua. Multa enim hîc unita sunt quae sensus non potest discernere.