Latin
MENTVM PRINCIPIVM. IN BALSAMO ILLO
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 174
Unproofread scanNot analysed yet
Manifestas autem uias concedent oesophago &intestinis, quia alimenta ac excrementa planè corporea uehere &secludere tenentur, fibras, uillas, inuolucra, anfractus, substantiarum uarietatem, reliquasque signaturas, ex ijsdem principijs simili ratione declarare oportet. Rursus quia proprietates spirituum, ex quibus constituitur hepar, ex tali Sulphure, Sale &Mercurio procedunt, in quibus Scientia ac potestas attrahendi, separandi, digerendi, &ad maturitatem perducendi chyli uaporosam substantiam (halitus enim specie attrahitur, &superstitiosum planè est quod de obliquae uenarum Mesaraicarum inter duas intestinorum tunicas insertionis utilitate adferunt: frustra enim manifestas uias spiritualibus corporibus instituunt) hanc utique materiam ad maturitatem perductam signaturis consentaneis ornabunt &in sanguinem commutabunt, quod hepatis officium est. Renes similiter, in quibus tertia alimentorum separatio persicitur, secundum Scientiam trium Principiorum Salis, Sulphuris &Mercurij, attractiones, separationes, &digestiones uaporosi sanguinis absoluent. Lienis mechanicam lithurgiam eodem modo interpretari oportet: quamuis huius officium non sit ita commune, In his omnibus Sali, Sulphuri &Mercurio, proprietatum actionumque, causas ascribimus, non caliditati, humiditati, frigiditati, siccitati: Temperamentumque singularum partium non ex mixtione calidi, humidi, frigidi, sicci, integrari, sed ex mixtione Sulphuris, Salis &Mercurij, inter se, &cum Elementis consentaneis, Scientijs ac praedestinationibus prędictorum Principsorum et ipsius Radicis.