# Idea medicinae philosophicae 174

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae, MENTVM PRINCIPIVM. IN BALSAMO ILLO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/174
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/174

Manifestas autem uias concedent oesophago & intestinis, quia alimenta ac excrementa planè corporea uehere & secludere tenentur, fibras, uillas, inuolucra, anfractus, substantiarum uarietatem, reliquasque signaturas, ex ijsdem principijs simili ratione declarare oportet. Rursus quia proprietates spirituum, ex quibus constituitur hepar, ex tali Sulphure, Sale & Mercurio procedunt, in quibus Scientia ac potestas attrahendi, separandi, digerendi, & ad maturitatem perducendi chyli uaporosam substantiam (halitus enim specie attrahitur, & superstitiosum planè est quod de obliquae uenarum Mesaraicarum inter duas intestinorum tunicas insertionis utilitate adferunt: frustra enim manifestas uias spiritualibus corporibus instituunt) hanc utique materiam ad maturitatem perductam signaturis consentaneis ornabunt & in sanguinem commutabunt, quod hepatis officium est. Renes similiter, in quibus tertia alimentorum separatio persicitur, secundum Scientiam trium Principiorum Salis, Sulphuris & Mercurij, attractiones, separationes, & digestiones uaporosi sanguinis absoluent. Lienis mechanicam lithurgiam eodem modo interpretari oportet: quamuis huius officium non sit ita commune, In his omnibus Sali, Sulphuri & Mercurio, proprietatum actionumque, causas ascribimus, non caliditati, humiditati, frigiditati, siccitati: Temperamentumque singularum partium non ex mixtione calidi, humidi, frigidi, sicci, integrari, sed ex mixtione Sulphuris, Salis & Mercurij, inter se, & cum Elementis consentaneis, Scientijs ac praedestinationibus prędictorum Principsorum et ipsius Radicis.

---

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Idea_medicinae_philosophicae.
