Latin
MENTVM PRINCIPIVM. IN BALSAMO ILLO
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 176
Unproofread scanNot analysed yet
In alijs quoque rebiis, exaltatis, id est, in actum reductis spiritibus mechanicis, in quibus motuum prędestinationes &Scientiae continentur uel breues uel diuturni tales motus apparent. Fluxus &refluxus marini ex talibus spiritibus proficiscuntur. Nitrosa Sulphurea ubi exaltantur Astris excitatis, motus similes ostendunt, sed momentaneos, quia Radicem non habent continuam. Hinc fundamenta pulsuum peti debent, &omnium accidentium quae pulsibus eueniunt. Sed dicet aliquis: quae igitur necessitas fuit nartium, si omnia spirituum beneficio administrantur? Permagna certè. Etenim corporei quodammodo sunt spiritus illi Mechanici, à quibus officia corporibus finitima proficiscuntur, multum deficientes ab integritate, potestate &simplicitate primorum spirituum uitalium Principiorum, in quibus Scientiam, uitam, potestatem uigere diximus: à quibus contineri, foueri, ac gubernari spiritus corporeos et ipsa corpora confessi sumus. Itaque cùm tam uicino coniugio corporum teneantur, corporeas, quoque affectiones sustinent, locaque postulant, Radices &fundamenta, in quibus actionum fontes ac fructuum thesauros constituant. Hoc pacto partes corporis sunt quasi matrices, radides, penuaria, Astra; in quibus concentrantur &uniuntur uirtutes spitituum, per orbem, id est, per totam Anatomiam, dispersae. Neque enim in solo pectore continetur Anatomia spirituum cordis, sed per uniuersum corpus mirabili continuitate dispergitur: neque in dextro solùm hypocondrio clauditur Anatomia hepatis, sed simili continuitate orbem suu per uniuersam corporis Anatomiam propagauit: neque uterus, testes, in suis locis segregati iacent, sed continuitate, à prioribus tamen diuersa, per omnia diffunduntur.