Latin
MENTVM PRINCIPIVM. IN BALSAMO ILLO
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 178
Unproofread scanNot analysed yet
Imaginationes &Memorias in spiritualibus corporibus, sed subtilissimis, potentissimis &maximè uitalibus uersari, testantur insomnia, morbi, corporum &Imaginationum obsequia, &simplicia nonnulla, quae certas Imaginationes, saepe admirandas, suscitant. His actionibus Centrum, Radix ac fundamentum constitutum est cerebrum: ideoque ex tali Sulphure, Sale &Mercurio constitutum est, in quibus Scientiae, prędestinationes, Dona ac officia talium spirituum contineri possunt, &per uniuersam eorundem Anatomiam perenni defluxu continuari. Quemadmodum enim de corde, hepate, utero, &c. diximus, Anatomiam eorum longè lateque propagari: ita cerebri quoque non solis caluariae limitibus coërcetur, sed reliquo corpori benignè communicatur. Corpus enim humanum unum esse oportuit: unitatem uerò in tanta partium separatione, diuersitate &distantia, Anatomiarum uel spirituum uitalium conspiratione ac confluxu molita est Natura. Haec est necessitas earum partium quae continuitatis uincula sunt, ut arteriarum, uenarum, neruorum, carnium quoque, ossium, membranarum, sanguinis, &humorum, si rerum euidentibus inditijs fidem adhibere licet. Neque enim absurdum est multis usibus unam eandemque particulam à Natura accommodari. In prima seminis constitutione, Elementis &corporum Principijs etiamnum spiritualibus, solo spirituum ministerio continuitas custodiebatur: nunc uerò spiritualibus in corporea transmutatis, uincula quoque corporea adiuncta sunt: nam hoc pacto à radicibus ¢ris, tanquam per orbes &fibras, spiritus mechanici continuè peregrinari possunt. Obscurior est altera continuitas, quae carnium, membranarum, sanguinis, ossium, beneficio perficitur: neque enim omnes carnes eiusdem sunt naturae, sed magna Principiorum diuersitate constant, quorum similitudo consensum facit.