# Idea medicinae philosophicae 178

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae, MENTVM PRINCIPIVM. IN BALSAMO ILLO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/178
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/178

Imaginationes & Memorias in spiritualibus corporibus, sed subtilissimis, potentissimis & maximè uitalibus uersari, testantur insomnia, morbi, corporum & Imaginationum obsequia, & simplicia nonnulla, quae certas Imaginationes, saepe admirandas, suscitant. His actionibus Centrum, Radix ac fundamentum constitutum est cerebrum: ideoque ex tali Sulphure, Sale & Mercurio constitutum est, in quibus Scientiae, prędestinationes, Dona ac officia talium spirituum contineri possunt, & per uniuersam eorundem Anatomiam perenni defluxu continuari. Quemadmodum enim de corde, hepate, utero, &c. diximus, Anatomiam eorum longè lateque propagari: ita cerebri quoque non solis caluariae limitibus coërcetur, sed reliquo corpori benignè communicatur. Corpus enim humanum unum esse oportuit: unitatem uerò in tanta partium separatione, diuersitate & distantia, Anatomiarum uel spirituum uitalium conspiratione ac confluxu molita est Natura. Haec est necessitas earum partium quae continuitatis uincula sunt, ut arteriarum, uenarum, neruorum, carnium quoque, ossium, membranarum, sanguinis, & humorum, si rerum euidentibus inditijs fidem adhibere licet. Neque enim absurdum est multis usibus unam eandemque particulam à Natura accommodari. In prima seminis constitutione, Elementis & corporum Principijs etiamnum spiritualibus, solo spirituum ministerio continuitas custodiebatur: nunc uerò spiritualibus in corporea transmutatis, uincula quoque corporea adiuncta sunt: nam hoc pacto à radicibus & centris, tanquam per orbes & fibras, spiritus mechanici continuè peregrinari possunt. Obscurior est altera continuitas, quae carnium, membranarum, sanguinis, ossium, beneficio perficitur: neque enim omnes carnes eiusdem sunt naturae, sed magna Principiorum diuersitate constant, quorum similitudo consensum facit.

---

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Idea_medicinae_philosophicae.
