# Idea medicinae philosophicae 18

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae, FVNDAMENTA H,ABEAT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/18

Aristoteles & Theophrastus generationum causas & modos inqui rentes, tam ordinatas Naturae propagationes, conformationes & conseruationes admirati, animaduertentes neque Elementorum qualitates, tam augustis officijs fatisfacere posse: quamuis magna foecunditate plurimarum mutationum rationes antea explicassent, praestantiorem quandam materiam, potentioribus signaturis & qualitatibus ornatam in Natum contineri, confessi sunt: quae mobilem & momentaneam Indiuiduorum naturam, stabili Specierum conseruatione, ab interitum tueretur, diuiniorisque Naturae participatione Rationum ordinatas signaturas in ge nerationum lithurgia dispensaret. Rectè igitur Theo phraestus, uitale Naturae Prineipium appellauit, quod cęteris omnib. Elementis uiuendi facultatem suppeditet. Planius Aristoteles: quid mirum? praeceptore usus est Platone, facultates Animae generationi dicatas, in corpore quodam habitare dicit, non turbidis externorum Elementorum qualitatibus contaminato, sed puro & diuino: corporaque haec inter se differre, subtilitate, pur itate, tenuitate, crassitie, mobilitate secundum facultatum quas participant, conditiones & gradus. Deinde hoc corpus ab occonomia complexio num ac qualitatum absoluit, nec caliditate, nec frigiditate, nec humiditate, nec siccitate, nec ullis eiuscemodi Rellollaceis qualitatibus uestitum, praeter omnem Galeni expectationem, asseuerans. Spiritum quoque dixit. ob subtilitatem & miram agendi uelocitatem.

---

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Idea_medicinae_philosophicae.
