Latin
MENTVM PRINCIPIVM. IN BALSAMO ILLO
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 182
Unproofread scanNot analysed yet
Adipem in partium familia admiserunt: attamen minori dispendio huius iacturam &alterationes, quàm Synouiae (uocabulum Prouincia dignum est, ut socordię Medicorum nos admoneat) sustinemus. Fel quoque praetermiserunt necessarium sanguinis condimentum, modò debita Astrorum Resolutione destinata officia absoluat. Vesicam uerò fellis, partibus ascripserunt. Ita relictis colonis, cum tugurijs messes instituunt. Errores hi prima facie leues uidentur, &excusationem admittere: sed magnam cadem toti Medicinae intulerunt, morborum confusa contemplatione, inutilique distinctione dilaniata, Indicationes ac curationes uehementer turbarunt. Longè aliud fuit consilium ipsius qui dixit [GR]τατσχοντα, ἡ ὀρμῶντα, ἡ ἰνισχόμενα[/GR]: quod satis ostendit in libro De Flatibus. Partium nunc ordines ex necessitate praedestinationum deductos, constituemus. : Primus earum est, quae actionibus Elementorum Inferioris globi inseruiunt, ut uentriculus, hepar, lien, oesophagus, intestina, mesaraicae uenae, renes, uesica fellis &urinae, uenae: sanguis enim ipsum est Elementum &partium dignitatem transcendit. Actionibus uerò Elementorum superioris globi inseruiunt, cor, pulmones, aspera arteria, diaphragma, arteriae. Spiritus enim uitalis per arterias diffusus Elementum est.