# Idea medicinae philosophicae 183

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae, MENTVM PRINCIPIVM. IN BALSAMO ILLO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/183
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/183

Nec operęprecium est minimas quasquoe particulas hisce actionibus opitulantes hîc recensere: ab alijs Anatomicis petere licet. In secundo ordine partes continentur quae officijs sensuum ac motuum accommodatae sunt, ut cerebrum, oculi, aures, lingua, nares, musculi, ossa, tendines, ligamenta, nerui, membranae. Tertius ordo partibus debetur Generationi destinatis. Ad quartum & postremum ordinem referemus eas, quarum ministerio colligantur & conspirant uniuersa, quae uincula sunt continuitatis corporeae. Diximus enim easdem particulas multis usibus satisfacere posse. Neque hoc aliquem offendere debet, quod Elementi appellationem toties uariemus: reru foecunditati nomina obedire aequum est. Ita quamuis propria esse Elementa & Principia, in singulis particulis saepe demonstrauerimus, nihiloninus uniuersalia totius corporis, à quibus sustentantur & fouentur particularia, non oportet negligere. Vrtica enim in mundana Anatomia, propria haber Elementa & Principia: attamen ab uniuersalium Elementorum fructibus, fomenta assiduè haurit. Est etiam partium inter se priuata quaedam societas. Conspirant enim partes quae prędestinationibus Elementorum superioris globi famulantur, cum ijs quae sensuum ac moruum ministeria absoluunt: rursus quae officijs Elementoru inferioris globi destinantur, cum ijs quae generis cumtodiam tuentur.

---

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Idea_medicinae_philosophicae.
