Latin
MENTVM PRINCIPIVM. IN BALSAMO ILLO
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 191
Unproofread scanNot analysed yet
Qui uerò ex nitroso Sulphure constitui febrim asserit, huius Sulphuris Anatomiam in multis speciebus mundanae Reipub. deprehendens, si ad incudem reduxerit Astris exaltatis, fructus &symptomata febrium in proprietatibus specierum manifestè animaduertet. Ita horrores, rigores, frigiditates, calores, sitim, uomitiones, sudores, somnos narcoticos in paroxysmorum initijs, dolores capitis, deliria, &statas accessionum repetitiones, quod apud Galenistas miraculosum est, magna facilitate interpretabitur, proprietatum fideli ministerio adiutus. Rursus qui bilem febrium causam statuunt, in curatione digestiones, incrassationes, refrigerationes, attenuationes, incisiones, purgationes, nescio quibus Syrupis &Pilulis molientur. Qui uerò nitrosum sulphur febres committere pronunciant, de resolutione &consumtione meditabunt, qua absoluta, fideli remediorum securitate muniti, Naturae, loca &uias euacuationis committent, siue peraluum, siue per urinas, siue per sudores, siue per insensiles transpirationes resolutam materiam propulsare uoluerit. Sed dehis in morborum &remediorum explicatione tempestiuius agemus. Ipsi quoque Medici uomitione reiectam bilem, aeruginis proprietates referre saepenumero animaduerterut; itaque aerugineam bilem appellauerunt. In terdum porri qualitates manifestè repraesentabantur: hanc porraceam confestim nominarunt, &dubitatio nes nouas attulerunt, an scil. in uentriculo talis generari posset. Alium conspicati sunt humorem, terram fermentare bullas excitare, similitudinem amurcal, faecum uini uel Tartari (si licet) ostendere: hanc atrambilem dixerunt, quòd si fermentaceam uel tartaream dixissent, Naturam certè non offendissent. Et quia per uomitum plures humorum species non ita srcquenter rejjciebantur tam claris salium pro printatibus insiguitę, relictis ueris nominibus, phantastica introduxerut, famosaa et infames uel maioris ac minoris famę biles proponentes, uitellinam, adustam, &c. Eodem pacto pituitam falsam ac adidam saepe animaduerterunt.