Latin
MENTVM PRINCIPIVM. IN BALSAMO ILLO
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 199
Unproofread scanNot analysed yet
Eodem quoque pacto digesta seminu tempora in homine transplantantur: breuiores enim habent periodos, easque continuas: quamuis in Olympo etiam reperiantur sydera anniuersarijs circuitibus ascendentia, menstruis, &diurnis. Sunt &alia quę longiore interuallo ad maturitatem perueniunt, de quibus in hęreditariorum morborum generatione, dicemus. Menstrua astra in mulieribus manifestè conspiciuntur, &in uiris nonnullis. Hęmorrhoides uerò annuos circuitus utplurimum obseruant. Somni Ascendentia, diurnas habent reuolutiones, &proprietates possident papaueris ac lactucarum, quales in Luna nocturnisque syderibus uigere, Sensus testantur &Ratio confirmat. Has Astrorum reuolutiones in humana lithurgia ante nos adduxit