# Idea medicinae philosophicae 199

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae, MENTVM PRINCIPIVM. IN BALSAMO ILLO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/199
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/199

Eodem quoque pacto digesta seminu tempora in homine transplantantur: breuiores enim habent periodos, easque continuas: quamuis in Olympo etiam reperiantur sydera anniuersarijs circuitibus ascendentia, menstruis, & diurnis. Sunt & alia quę longiore interuallo ad maturitatem perueniunt, de quibus in hęreditariorum morborum generatione, dicemus. Menstrua astra in mulieribus manifestè conspiciuntur, & in uiris nonnullis. Hęmorrhoides uerò annuos circuitus utplurimum obseruant. Somni Ascendentia, diurnas habent reuolutiones, & proprietates possident papaueris ac lactucarum, quales in Luna nocturnisque syderibus uigere, Sensus testantur & Ratio confirmat. Has Astrorum reuolutiones in humana lithurgia ante nos adduxit

---

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Idea_medicinae_philosophicae.
