Latin
FVNDAMENTA H,ABEAT
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 20
Unproofread scanNot analysed yet
Illis neglectis, his, morborum generationes, ut &aliarum rerum omnium ex terra iascentium exordia, inuicta ueritate ascripsit. Quia uero saporum insignes differentias, hisce materijs adiunctas cernebat, ex eorum fa milia nomina mutuatus est, dulce, acerbum, acidum, amarum, &c. illud esse quod ualida potestate praedictum sit, affirmans. His curationes &ortus morborum absolui docet. Et quamuis puram Balsami naturam non exposuit prope tamen accessit, remediaque constituit, quae nos posthac Specisica cruda appella bimus in remediorum expositione, ubi haec omnia copiosius clariusque explicabuntur. Secretiores Philo sophi, qui Hermetem secuti, impuritatem à puro sepa rare didicerunt, corruptibilem &ferdam superficialium Elementorum naturam animaduertentes, purio rem illam crystallinamque materiam, quintum Elementum, Essentiam, Balsamum, Materiam perlatam, &mille huiusmodi nominibus appellarum. Sed quid Philosophorum decretis securi insistimus? Cum ijs negotium nobis est, qui de his rebus ne per somnium quidem hactenus cogitarunt.