Latin
201
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 201
Unproofread scanNot analysed yet
Quae in cauitatibus, humiditatum officinis circuitus habent, Lunę potestatem, motus &maturitates referunt: quae uerò exterius, ubi solidiora consistunt membra reuolutiones absoluunt, astrorum imitantur proprietates: quae in medio consistunt, robustissimi ignis naturam continent, qui intrò &foras per omnia transiens, omnibus dominatur idque occulto silentio: nec enim uisu, nec tactum conspicuus est. In hoc igne, id est, in astris mediae huius reuolutionis, Anima, mens, prudentia, augmentum, motus, diminutio, transmutatio, somnus, uigilia delitescunt. Ibi spiritus eorum mechanici, Ascendentia, spiritualia corpora, actionum proxima instrumenta radices habent. Hęc omnia morborum accidentia manifestius declarabunt. Nec oninia quae de his dici commodè possent, hoc loco adducere tempestiuu ess. Itineris sokim initia candide noc loco demonstrauimus; progressus &absolutiones ubi uisum fuerit adiungemus. Penitentia &grata diligentia, praedestinationum diuturna tempora accelerabunt. Interea naturalium facultatum administrationem tali formula complectemur: ACTIONES OMNES NATVRALES AYSPLRI TIBVS PROFICISCI. IIS QUBUS DIFFERENTIBVS SVBTILITATE ET CRASSITIE SECVNDVM ACTIONVM ANALOGIAM. PROGRESSIONEM SEMI