Latin
NVM ET SCIENTIARVM DISTINCTIONEM
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 206
Unproofread scanNot analysed yet
Galenus uerò, qui &ipse Praeceptoribus usus est Empiricis, longitudinem artis perosus &Experientię diuturna toedia, Geometricorum scholas accessit: ubi Demonstrationum uigorem ac Methodorum expeditam breuitatem admiratus, cogitare porrò coepit, an Medicae arti Geometricorum Methodis operępretium aliquod adferri posset: habitaque deliberatione ad Medicos redire statuit. Ita Methodorum (rei nouae &apud Medicos ea aetate inauditae) miraculo insignis, artem confusam in ordinem primus reuocauit: dubia, Demonstrationum lege confir mauit: obseruationes tamen &experientias Hippocra tis (quia Principia Demonstrationum habere oportuit) ratas &stabiles ubique concessit. Hanc enim narrationem ac historiam de seipso in omnibus propemodum libris copiosè prosequitur, Quia uerò morborum natura ab Empiricis &ipso Hippocrate non satis explicata erat, &differentiae copiosae quidem, sed confusae ab omnibus adducebantur, mirabili inuestigatione &subtili Methodo obscuritati opem tulit. Etenim in prioribus libris Methodi medendi, quatuor rerum oenera inter se distincta proposuit, Actiones, actionum Proximas causas, Antecedentes, Euidentes siue Externas: in hisce ordinibus morbu necessario contineri. Coeteris exclusis, in actionum Proximis causis morbos uersari demonstrauit. Actionum Proximas causas esse partium diatheses, constitutiones uel dispositiones, &c.