# Idea medicinae philosophicae 209

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae, NVM ET SCIENTIARVM DISTINCTIONEM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/209
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/209

Surrexerunt enim aduersus illos, nominum & Praedicamentorum Decoctores, conquerentes uniuersas Naturae & doctrinarum leges hoc pacto confundi, causarum effectuumque discrimina inconsideratè negligi, Qualitates in Substantia collocari sacrilego ausu. Morbum enim cum Diathesis sit, in Praedicamento Qualitatis contineri: ibique Differentias, Species & totam oeconomiam possidere, eos uerò, humores crassos, lapides (substantias planè) morbos nominare. Hinc quaestiones nouae in Medicinam introductae sunt de causa Continente morborum, & subtilitatibus alatis, quas nulla mentis celeritas assequi posset, omnia repleta. Etenim quia sensuu testimonia urgebant priores, subtili celeritate opus fuit, si à rerum tam manifesta euidentia abstrahi deberent. Ita enim Praestigiatores, ubi sensus fallere uolunt, peregrinis obiectis & insueta celeritate utuntur. Quocirca, quia inter causas Continentes morborum & laesas actiones, in rebus ipsis nihil inuenire poterant, quod intercederet, cuius interuentu morbi ipsi à causis Continentibus rectè distinguerentur, nomina quaedam interposuerunt subtilitatibus confestim comitata. Inter albugineam & lapillosam mucilaginem ante pupillam collocatam, ac uidendi functionem impeditam, sensuum iudicio nulla causa effectui propinquior interuenire uidebatur, & rationis consensus (si praecipuę Indicationes curatiuę à morbis ipsis sumuntur) accessit. Ablatio enim illius materiei principatum obtinet in curatione praedicti morbi.

---

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Idea_medicinae_philosophicae.
