# Idea medicinae philosophicae 210

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae, NVM ET SCIENTIARVM DISTINCTIONEM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/210
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/210

At uerò posteriores, Obstructionis nomen interposuerunt: humorem illum lapideum uel corneum causam esse, Obstructionem verò morbum; immemores quòd hoc pacto morbum ex causarum ordine excluderent. De coeteris idem fuit iudicium. Calculum enim in uesica, Continentem esse causam, Obstructionem uerò morbum. Sic mucilaginosum & crassum humorem in uenis Mesenterij impactum, Continentem esse morbi causam, Obstructionem uerò morbum, &c. Alioquin uidebantur tales morbi in numero esse, &, si numerarentur, Substantias ponere. Obstructiones autem cauitatum, & meatuum praeuaricationes, ad Qualitatem commodè reducebantur. Sed planè ridiculi sunt. Nec enim Praedicamenta intelligunt, neque Generum & Specierum ordinationes instituere sciunt. Etenim si aliquid agit morbus, in causarum numero procul dubio recipietur, siue Relationis siue Qualitatis labyrintho claudatur. In causis uerò ordinationem Generum & Specierum non animaduerterunt. Sanè quòd remotissimum est ab effectu producendo, Generis rationem obtinet, quod uerò proximum, Indiuiduę Speciei. Effectus enim ipsi, in hac coordinatione, Indiuiduorum rationem gerunt.

---

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Idea_medicinae_philosophicae.
