Latin
NVM ET SCIENTIARVM DISTINCTIONEM
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 218
Unproofread scanNot analysed yet
Nec planè affinitate carere debent, si ad mixtionem confluunt, quo fit ut non omnia pura impuris promiscuè copulentur, sed talia talibus, domestica domesticis. Obtemperant enim radicibus rerum in generationum initijs, &fallaci seruitutis imagine, opportuna nequitiae tempora expectant: uestimenta quoque fiunt &signaturas exhibent radicum officijs familiares. Quocirca unicuique speciei &radici mundanae, adiuncti sunt hospites, aduenae, impuritates, quae sine discordia &lite in Scientijs uitalibusque Principijs concurrunt: explicatae uerò in generationum &augmentationum continuo fluxu, separatae &exaltatae, inimicitias, dissolutionum mortisque authores, exercent. Ita Mineralium radices, suas habent impuritates adiunctas, quae digestis temporibus absolutis, rubigine &aeruginosa corruptione dissolutionem moliuntur. Vegetabilium quoque Balsamus, hospitum &impuritatum comertio inquinatus, senectutis, morborum &mortis Anatomiam admittit. Hîc corruptionum species uarię apparent, Erbus, [GR]ἄτανεας[/GR], iuxta proprietates &Scientias impuritatum. In quibus Mercuriales impuritates &Sulphureę hospitantur putredine dissolutionem absoluunt, ut herbae ferè omnes, pręcipuè Mercuriales, angurię, cucumeres, melones. In quibus uerò impuritates Mercuriales non sunt ita copiosę, &Salium robustior natura, [GR]ἄτανη[/GR] uel cariem expectant, ut arbores plurimae fruticesque nonnullę.