Latin
FVNDAMENTA H,ABEAT
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 22
Unproofread scanNot analysed yet
Nihiloninus in quibusdam quae testiculorum uicem gerunt, praeparationem &maturitatem, semini necessariam con sequitur. Ita enim digestum, plurimisiniurijs externis resistere potest. Qui huius corporis differentias, proprietates &conditiones exquisitè cognoscere uoluerit, rei rusticae Scriptores consulat: &Generationum ac Transplantationum uarietate comprehensa, magna rerum authoritate copiaque confirmatus, fatebitur uni uersae Naturae fundamenta contineri in hoc Balsamo, uitali Sulphure, radicali humido, Semine, Mumia, prima Materia. iam satis est: nec enim sufficiunt, nomi na, ad dona tam diuitis Naturae declaranda. A Plantis ad Animalia digressi, similem materiam, etiam Philo sophorum testimonijs confirmatam, deprehendemus: quamuis subtilitate &materiae tenuitate, à plantarum Balsamo plurimum differat. Immortalitatis superbam spem faceret, si corporum solidorum &fixorum con iugium, facultates tam nobiles non repudiarent. Hoc est illud Innatum calidum, quod in crescentibus plurimum esse pronuntiauit Hippocrates. Galenus Con cretoGoogle ed b cretorum et Abstractorum subtilitate, mentem Hippocratis se assecutum falsò putauit: calido abundare ado lescentes, non calore, affirmans.