Latin
NVM ET SCIENTIARVM DISTINCTIONEM
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 231
Unproofread scanNot analysed yet
Dicuntur autem excrementa humana, quae in radice &Balsamo animali ut plurimum reperiuntur, &quae, Mechanicis animalis Balsami subijciuntur. Rursus, rerum naturalium excrementa ea sunt, quae Vegetabilium &Mineralium. Balsamo, cohaerent. In horum ordine continentur omnes illae mucilagines, in quibus proprietates ad lapideam praedestinationem desinentes uel arenosam uel bolarem, delitescunt. Neque mirari debemus tam diuersa excrementa: in alimentis contineri, Nutrimur enim non solùm ex animalibus, sed etiam ex Vegetabilibus &resolutis Mineralium spiritibus. Itaque si Balsamum quaerimus, cortices utique &impuritates non effugimus.