# Idea medicinae philosophicae 231

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae, NVM ET SCIENTIARVM DISTINCTIONEM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/231
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/231

Dicuntur autem excrementa humana, quae in radice & Balsamo animali ut plurimum reperiuntur, & quae, Mechanicis animalis Balsami subijciuntur. Rursus, rerum naturalium excrementa ea sunt, quae Vegetabilium & Mineralium. Balsamo, cohaerent. In horum ordine continentur omnes illae mucilagines, in quibus proprietates ad lapideam praedestinationem desinentes uel arenosam uel bolarem, delitescunt. Neque mirari debemus tam diuersa excrementa: in alimentis contineri, Nutrimur enim non solùm ex animalibus, sed etiam ex Vegetabilibus & resolutis Mineralium spiritibus. Itaque si Balsamum quaerimus, cortices utique & impuritates non effugimus.

---

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Idea_medicinae_philosophicae.
