# Idea medicinae philosophicae 232

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae, NVM ET SCIENTIARVM DISTINCTIONEM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/232
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/232

Si sincerae tales impuritates alijs facilioribus non permixtae occurrerent, saporum, odorum, consistentiarum & reliquarum signaturarum dissentanea qualitate, fastidiosam nauseam naturarum insociabiles proprietates declarantem subitò parerent: alimentorum uerò Balsamis perfusae, admittuntur. Differentiae harum impuritatum ita inuestigantur. Aut enim miscentur, aut seorsim consistunt. Ex permixtis, morbi generantur sulphurei, foetidi, salium symptomatibus comitati, id est, siti, calore, linguae amaritudine, capitis dolore, frigore, horrore, & similibus. Hi morbi a Graecis igneum nomen, à Germanis frigidum acceperunt. Quod Efementum, Latinis Febrim nominauerit ignoro. Tales appellationes uulgares sunt externae & mortuae. Comitantur enim signaturas externas, communes & momentaneas. In Philosophorum uerò Scholis ab internis proprietatibus, [GR]ἀπὸ δυνάμιων[/GR], à Radicibus ipsis, nomina deriuare oportet: qua lege Nitrosulphurei dicentur. Habent enim radices & semina, in quibus sulphuri impuro, foetido, & resoluto, permiscentur mucilagines ac spiritus salium nitrosi. Etenim si huius radicis in uentriculi Anatomia exaltatę, fructus inquirere uelimus, omnia symptomata quae febribus uentriculi superueniunt, manifesta facllitate inueniemus. Digestis temporibus aduentantibus, dum germinare incipit Minera nitrosi sulphuris, & flores superficiales primùm emittere, frigiditatem inducit: horrores, rigores generat. Multae enim sunt species nitrosorum sulphurum, proprietatum robore, sinceritate & exaltatione differentes.

---

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Idea_medicinae_philosophicae.
