Latin
NVM ET SCIENTIARVM DISTINCTIONEM
Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae 233
Unproofread scanNot analysed yet
Surdam est altera Philosophia, quae ex acrimonia Bilis carnes pungente, in initijs Paroxysmorum febrilium, horrores &rigores accidere profitetur: confluxum &conspirationem humanae Anatomiae negligit: Elementa ignorat. Non enim corporea continuitate, ob dimensionum penetrationes difficili, ubique opus est, ad effectus producendos. Sufficit spiritualis praesentia. Satis est Elementa communia uitalis Balsami instrumenta &domicilia, uaporibus &nitrosis spiritibus per omnia penetrantibus, acuta ac ualida subtilitate, inquinata esse. Ita enim frigiditates, horrores, rigores, pandiculationes, oscitationes, somnolentiae, pulsuum alterationes &similes motiones quotquot fuerint &subitò &potenter causari possunt. Neque mirum est, ex eadem Tinctura, in uitalibus Elementis recepta, eodem tempore ram diuersa