# Idea medicinae philosophicae 233

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae, NVM ET SCIENTIARVM DISTINCTIONEM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/233
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-severinus/idea-medicinae-philosophicae/233

Surdam est altera Philosophia, quae ex acrimonia Bilis carnes pungente, in initijs Paroxysmorum febrilium, horrores & rigores accidere profitetur: confluxum & conspirationem humanae Anatomiae negligit: Elementa ignorat. Non enim corporea continuitate, ob dimensionum penetrationes difficili, ubique opus est, ad effectus producendos. Sufficit spiritualis praesentia. Satis est Elementa communia uitalis Balsami instrumenta & domicilia, uaporibus & nitrosis spiritibus per omnia penetrantibus, acuta ac ualida subtilitate, inquinata esse. Ita enim frigiditates, horrores, rigores, pandiculationes, oscitationes, somnolentiae, pulsuum alterationes & similes motiones quotquot fuerint & subitò & potenter causari possunt. Neque mirum est, ex eadem Tinctura, in uitalibus Elementis recepta, eodem tempore ram diuersa

---

Petrus Severinus, Idea medicinae philosophicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Idea_medicinae_philosophicae.
